

Epistola ad Philippenses*
Caput 4: Versus 10
Gavisus,etc. Hic commemorat, quod sibi saepe necessaria miserant, unde alacritatem suam propensiorem factam ostendit quia in quo negligentes facti fuerant, adhibita solertia iterarunt, ut memores facti apostoli sui fructus emitterent in horreo coelesti condendos.Aliquando,etc. Aliquo tempore, quia non omni potuerunt.Refloruistis.Ministrando mihi necessaria. Quae ministratio dicitur flos, quia inde fructus vitae aeternae provenit.Pro me.Quia mihi prodest vestra compassio. Ne autem viderentur aliqua mala causa intermisisse addit:modo refloruistis,sed ante eratis occupati et impediti aliquibus adversis.